- NIGRITAE
- NIGRITAEpopul. Africae, Ptol. Nigretes Dionysio v. 215.Γαιτουλοὶ τ᾿ ἐφύπερθε καὶ ἀγχίγυοι Νίγρητες.De his vide Geographum l. ult. Plin. l. 5. c. 8. Melam. l. 3. c. 10. Papius Negretes legit; sic enim vertit,Gaetulique ultra, et finitimi Negretes.Pro ἀγχίγυοι, autem Ceporinus ἀγχίγειοι, alii ἀγχέμαχοι legunt. Sunt in Libya ulteriore, quorum regio perampla Nigritia, ab Ortu in Occidentem extensa, iuxta Nigrum fluv. Terminatur a Septentrione Saarâ regione seu desertô, a Meridie Guineâ, ab Occasu Oceanô Atlanticô. Dividitur in XIV. regna, vix nomine nobis nota, Gangara, nempe, Zanfara, Cassena, Zegzeg, Cano, Guber, Gago, Agades, Mandinga, Tombuto, Gualata, Genehoa, Ialofes, et Melli. Sed rarae ibi urbes. Nic. Lloyd. XV. eorum Regna habet Hornius, atque ex iis notissima praecipuaque Gnalata, Tombuto, Senega, Melli, et prae his Guineam. Eandem regionem fluv. Senegam, Nigro similem, inundare addit, Orbis Polit. part. 4. p. 72. Ad eosdem Nigritas referuntur Insulae Fortunatae, sed harum res antiquae, non minus ac reliquorum Regnorum, ignotaesunt: Id solum constat, circa A. C. 1430. in Magna Canaria duos fuisse Reges, quordum uni nomen Doramas, alteri Guavartema, qui dum civili bello collidebantur, occasionem Hispanis Canariae expugnandae praebuerunt: reliquas Insulas paulo ante Franci occupaverant, qui tandem ius suum in Hispanos venditione transtulerunt, Idem part. 3. p. 110.NIGRITIAE URBES: Cantorum Cantory. Canum Cano. Cassena Cassena. Gagum Gago. Gangara Gangara. Genehoa Genehoa. Guberum Guber. Mandinga Mandinga. Marasa Marasa. Tombutum Tombut. Zanfara Zanfara. Zegzegum Zegzeg.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.